

Liber Secundus Samuelis*
Caput 6: Versus 2
Sedentis.Super arcam erat tabula quam alis duo cherubim tegebant, inter quos Dominus apparebat et loquebatur.[RAB., ex Greg.]In historia regis David et prophetae qua arcam Dei adduxisse dicitur, humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur. David enim, qui coram arca humiliter saltare non erubuit, mox promissionem Filii Dei de sua stirpe nascituri suscipere meruit, et conjux, quae humilitatem despexit, perpetuae sterilitatis poenas luit. Sacerdos quoque qui arcam temerarie tetigit, reatum sui ausus immatura morte purgavit. Ubi intuendum est quantum delinquat qui ad corpus Domini reus accedit, si ille morte multatur qui arcam, Dominici corporis figuram, minori quam debuit veneratione corripuit.[GREG., l. V Moral., cap. 10.]Saepe quia intelligi non valent, etc., usque ad non meliorum facta vel dicta velut infirma judicarent.